monumenta.ch > Plinius > sectio 80

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 15, 80
{XXI} ergo culices parit; hi fraudati alimento in matre, putri eius tabe, ad cognata evolant morsuque ficorum crebro, hoc est avidiore pastu, aperientes ora earum, ita penetrantes intus solem primo secum inducunt cerialesque auras inmittunt foribus adapertis. mox lacteum umorem, hoc est infantiam pomi, absumunt - quod fit et sponte -, ideoque ficetis caprificus permittitur ad rationem venti, ut flatus evolantes in ficos ferat.